- MONS Ferratus
- I.MONS FerratusMonferrato Italis, Monferrat Gallis, provincia Italiae, Ducatûs titulô clara: inter Mediolanemnsem Ducatum ad Ortum, et Pedemontium ad Occasum, sub Mantuae Ducis dominio. Eius caput est Casale Casal: reliquae Urbes sunt Aquae Stateliae Acqui. Nicea Palea Nizza della Paglia, Alba, et Tridinum Tridino. Sed hae duae ultimae Sabaudiae Duci parent, pace Clarasci confectâ. A. C. 1631. Iunctus hîc Ducatus Mantuano primum fuit, beneficiô Caroli V. Imperatoris, postquam Ioh. Georgius Palaeologus, qui Bonisacio Montisferrati Marchioni Wilhelmi fratris filio successerat, sine liberis decessisset, et Fridericus Gonzaga Mantuae Dux, qui Margaritam Bonifacii sororem in matrimonio habebat, hereditatem aditurus, Sabaudo et Saluciarum Principe contra nitentibus, a Caesare successor declaratus esset: cuius dein fil. Guilielmus a Maximiliano II. Imperatore ex Marchione in Ducem Montisferrati electus et magnis privilegiis ornatus est A. C. 1573. E cuius posteris cum Vincentius Gonzaga sine liberis decessisset, Carolus Nivernius, patruelis eius, successionem adiit, sed ab Hispano et Sabaudo, qui iam ante de ditione hac disceptaverant, circa A. C. 1628. imo ipso Caesare, quô inconsultô id ausus est, graviter infestatus, A. C. 1630. donec pace, de qua supra, Nivernio, feudum, exceptô Trindinô et Albâ, Imperator concessit. Primus autem ex Palaeologis Montisferrati ac Casalii Marchio fuit Theodorus, Andronci Palaeologi Imperatoris Graeci fil. cui Iohannes fil. successit, a Carolo IV. Imperatore in fidem publicô instrumentô, tamquam Montisferrati Marchio, acceptus. Vide Thuanum Histor. l. 1. et Nobiliss. Conringium Tract. de Finibus Imperii.II.MONS FerratusMontferrat, nomen variorum Galliae locorum, in Provincia, in Delphinatu, et in Brexia. Dixêre autem Montes Ferratos Veteres, vel a duritie soli, vel a ferrugineo eius colore: uti vias militares Romani operis, a duritiesilicis, quô stratae erant, Cheminos ferratos, in veterib. tabulis Galli nuncupavêre, les chemins ferrez. Hadr. Vales.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.